monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXIX. > 14 > sectio 110 > 2 > 4 > sectio 57 > sectio 93 > sectio 64 > sectio 51 > csg7.33 > sectio 85 > 2 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 48, . . . <<<     >>> 2.

1.

1 Remisisti mihi libellos, quos tuo iudicio probatiores habebo.
2 Ideo misi alios non iudicii favore delectatus, sed promissa a te, et petita a me veritate illectus: malo enim tuo corrigatur iudicio, si quid movet, priusquam foras prodeat, unde iam revocandi nulla facultas sit; quam laudari a te, quod ab aliis reprehendatur.
3 Itaque arbitrum te eorum quae postulas rogavi; neque enim legi a te mea, quae nonnumquam tribuo in vulgus, sed in tuae calculum venire sententiae desideravi.
4 Non erit longi subsellii ista iudicatio et mora, ut dictum est antiquitus.
5 Facile est tibi de nostris iudicare.